FLABELLIFERAE

FLABELLIFERAE
FLABELLIFERAE
avarum mem. Plaut. Trinummo Act. 2. sc. 1. v. 22. inter ancillas conspicuae apud Romanos fuêre. Domi autem Flabellum Eunuchorum fuit, ut indicar nobis Eunuchum mentirus Terechtianus chareas, et Eutropius claud. l. 1. in Eutrop. Carm. 18. v. 463. Unde Laurentius IC. noris in Phaedri sab. l. 4. sab. 5. v. 21.
Seponit moechae vestem, mundum muliebrem,
Lavationem argenteam, Eunuchos glabros,
inquit, Notandum Eunuchos fuisse in mundo muliebri, sed cui bone moechae Eunuchi dati? Puta ut delicias dicerent, flabello ventulum facerent etc. Aliquando tamen etiam mulierculae alicuius, velut illius apud Mart. quae aestuanti Zoilo prasino flabello tenue ventilabat
frigus, l. 3. Epigr. 80. cuius epigraphe in zoilum. Vide Laur. Pignor. de Servis p. 422. Nempe, quia lecti Veteroum non erant vulgo, ut nostri pannis oppansis clausi, ideo moris fuit dirioribus, ut quando meridianum somnum maxime captarent, astans aliquis ventulum faceret: simul refrigerandi causâ, et muscarum ac culicum abigendorum. Et quidem elegantiorum Flabella seu muscaria pavonina erant. Propert. l. 2. Eleg. 24. v. XI.
Et modo pavonis caudae flabella superbae.
Tenuioribus illorum loco caudae erant bubulae, ur ex Aeliano constat l. 15. c. 4. Interdum agitatio manus eorum vicem supplevit, Greg. Naz. de largiendo mendicis. Sed et corollam myrteam aut simile quid flabelli usum Athenis praestitisse, ex Aristophanis Equitibus potest colligi. Utplurimum vero e pennis fibant inter se in unum fasciculum colligatis, quem ἐυπαγῆ κύκλον πτέρινον, cireulum plumeum bene compactum, appellat Eurip. et morem hunc Barbaricum esse, atqueve e Phrygia ad Graecos allatum, notat in Oreste. Postea vero quam lecti velis tegi coepêre, ventilationis mos desiit. Porro, qui molliotes erant, praesertim autem Virgines delicatae, etiam cum per urbem incederent, servos cum flabellis simul umbellisqueve secum circumducebant, uti docet Dion. Halic. l. 7. p. 424. Cuius τρυφῆς antiquitatem ex eodem Tragico colligere est. Unde Plutarch. l. εἰ πρεσβυτέρῳ πολιτ. Hercilem male a quibusdam pingi ait, Lydis ancillulis permittentem se ῥιπίζειν καὶ παραπλέκειν, ventilandum comendumqueve etc. Casaub. ad Suet. l. 2. c. 82. Hodie apud. Indos in processionibus, idolis eorum idem fieri, legas apud P. de Valle Itin. Tomo IV.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • ANCILLA auasi ANCULA — ANCILLA, auasi ANCULA. Ab ANCLO enim vel ANCULO antiquo i. e. ministro, primum Anculc, dein Ancillae. Argumento Dii illi, quibus nomen. Anculi et Anculae, tamquam ministri quidam, Fest. Aliis Ancillae dictae, ab Anco Martio Roman. Rege, quod is… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FOEMINA — an a mollitie feminis vel femoris, ut Scalig. vult Ling. Lat. c. 79. an a fetu, quem sc. concipit, parit, educat; aut plenius a fetu minando, i. e. ducendo dicta, non minus, ac melior sexus, Deum auctorem habet, e costa formata viri: adeoqueve… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MUSCA Canina — seu Cynomyia una ex decem Aegypti plagis. Cum enim certum sit, muscas saepenumero immensum multiplicari, ut olim apud Eleos, ubi muscarum copia pestilentiam attulit, Plin. l. 10. c. 28. et in Cantabria Romani, pretiô datô, μις̔οςθηροῦντες πρὸς… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SANDALIGERULI Pueri et SANDALIGERULAE Ancillae — portio Muliebris olim pompae, memorantur Plauto in Trinummo Actu 2. Sc. 1. Vestispicae, unctor, auri custos, flabelliferae, Sandaligerulae. Quorum officium indicat. Ovid. de Arte l. 2. v. 211. Nec dubita tereti scamnum producere lecto, Et tenero… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VESTIFLICI et VESTIFICAE — in veterib. monumentis memorati, conficiendis vestibus operam insumebant, quibus apud Hebraeos praeerat ex Sacerdotum ordine magnae aliquis auctoritatis. Vide quae supra diximus, in voce Vestiarius: sicut de antiquo Vestium concinnandarum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”